monumenta.ch > Plinius > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 65
{XII} Natura et plantaria demonstravit multarum radicibus pullulante subole densa et pariente matre, quas necet: eius quippe umbra turba indigesta premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. paucarum in hoc genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. nullis vero tales pulluli proveniunt nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur.